Читать книгу «Horace: Odes and Epodes» онлайн полностью📖 — Горация — MyBook.

XVIII

 
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? 5
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum 10
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui,
Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem 15
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.
 

XIX

 
Mater saeva Cupidinum
  Thebanaeque iubet me Semelae puer
Et lasciva Licentia
  Finitis animum reddere amoribus.
Urit me Glycerae nitor, 5
  Splendentis Pario marmore purius;
Urit grata protervitas
  Et voltus nimium lubricus adspici.
In me tota ruens Venus
  Cyprum deseruit, nec patitur Scythas 10
Et versis animosum equis
  Parthum dicere nec quae nihil attinent.
Hic vivum mihi caespitem, hic
  Verbenas, pueri, ponite turaque
Bimi cum patera meri: 15
  Mactata veniet lenior hostia.
 

XX

 
Vile potabis modicis Sabinum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro
  Cum tibi plausus,
 
 
Care Maecenas eques, ut paterni 5
Fluminis ripae simul et iocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
  Montis imago.
 
 
Caecubum et prelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae 10
Temperant vites neque Formiani
  Pocula colles.
 

XXI

 
Dianam tenerae dicite virgines,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium
  Latonamque supremo
    Dilectam penitus Iovi.
 
 
Vos laetam fluviis et nemorum coma, 5
Quaecumque aut gelido prominet Algido,
  Nigris aut Erymanthi
    Silvis aut viridis Cragi;
 
 
Vos Tempe totidem tollite laudibus
Natalemque, mares, Delon Apollinis 10
  Insignemque pharetra
    Fraternaque umerum lyra.
 
 
Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et principe Caesare in
  Persas atque Britannos 15
    Vestra motus aget prece.
 

XXII

 
Integer vitae scelerisque purus
Non eget Mauris iaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,
  Fusce, pharetra,
 
 
Sive per Syrtis iter aestuosas, 5
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
  Lambit Hydaspes.
 
 
Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen et ultra 10
Terminum curis vagor expeditis,
  Fugit inermem,
 
 
Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
Nec Iubae tellus generat, leonum 15
  Arida nutrix.
 
 
Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,
Quod latus mundi nebulae malusque
  Iuppiter urget; 20
 
 
Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
  Dulce loquentem.
 

XXIII

 
Vitas hinuleo me similis, Chloe,
Quaerenti pavidam montibus aviis
  Matrem non sine vano
    Aurarum et siluae metu.
 
 
Nam seu mobilibus veris inhorruit 5
Adventus foliis, seu virides rubum
  Dimovere lacertae,
    Et corde et genibus tremit.
 
 
Atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor: 10
  Tandem desine matrem
    Tempestiva sequi viro.
 

XXIV

 
Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Praecipe lugubris
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
  Vocem cum cithara dedit.
 
 
Ergo Quintilium perpetuus sopor 5
Urget! Cui Pudor et Iustitiae soror,
Incorrupta Fides, nudaque Veritas
  Quando ullum inveniet parem?
 
 
Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Vergili. 10
Tu frustra pius heu non ita creditum
  Poscis Quintilium deos.
 
 
Quid? si Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Num vanae redeat sanguis imagini, 15
  Quam virga semel horrida,
 
 
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi?
Durum: sed levius fit patientia,
  Quidquid corrigerest nefas. 20
 

XXV

 
Parcius iunctas quatiunt fenestras
Iactibus crebris iuvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt, amatque
  Ianua limen,
 
 
Quae prius multum facilis movebat 5
Cardines. Audis minus et minus iam:
'Me tuo longas pereunte noctes,
  Lydia, dormis?'
 
 
Invicem moechos anus arrogantis
Flebis in solo levis angiportu, 10
Thracio bacchante magis sub inter-
  lunia vento,
 
 
Cum tibi flagrans amor et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa iecur ulcerosum, 15
  Non sine questu,
 
 
Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat pulla magis atque myrto,
Aridas frondes hiemis sodali
  Dedicet Hebro. 20
 

XXVI

 
Musis amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
  Portare ventis, quis sub Arcto
    Rex gelidae metuatur orae,
 
 
Quid Tiridaten terreat, unice 5
Securus. O quae fontibus integris
  Gaudes, apricos necte flores,
    Necte meo Lamiae coronam,
 
 
Pimplei dulcis. Nil sine te mei
Prosunt honores: hunc fidibus novis, 10
  Hunc Lesbio sacrare plectro
    Teque tuasque decet sorores.
 

XXVII

 
Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracumst: tollite barbarum
  Morem, verecundumque Bacchum
    Sanguineis prohibete rixis.
 
 
Vino et lucernis Medus acinaces 5
Immane quantum discrepat: impium
  Lenite clamorem, sodales,
    Et cubito remanete presso.
 
 
Voltis severi me quoque sumere
Partem Falerni? Dicat Opuntiae 10
  Frater Megillae quo beatus
    Volnere, qua pereat sagitta.
 
 
Cessat voluntas? Non alia bibam
Mercede. Quae te cumque domat Venus,
  Non erubescendis adurit 15
    Ignibus ingenuoque semper
 
 
Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. A miser,
  Quanta laborabas Charybdi,
    Digne puer meliore flamma! 20
 
 
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?
  Vix inligatum te triformi
    Pegasus expediet Chimaera.
 

XXVIII

 
Te maris et terrae numeroque carentis arenae
  Mensorem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope litus parva Matinum
  Munera, nec quicquam tibi prodest
Aerias temptasse domos animoque rotundum 5
  Percurrisse polum morituro.
Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
  Tithonusque remotus in auras
Et Iovis arcanis Minos admissus, habentque
  Tartara Panthoiden iterum Orco 10
Demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
  Tempora testatus nihil ultra
Nervos atque cutem morti concesserat atrae,
  Iudice te non sordidus auctor
Naturae verique. Sed omnes una manet nox 15
  Et calcanda semel via leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
  Exitiost avidum mare nautis;
Mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum
  Saeva caput Proserpina fugit: 20
Me quoque devexi rapidus comes Orionis
  Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae
  Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 25
  Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae te sospite, multaque merces,
  Unde potest, tibi defluat aequo
Ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.
  Neglegis immeritis nocituram 30
Postmodo te natis fraudem committere? Fors et
  Debita iura vicesque superbae
Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,
  Teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas, non est mora longa; licebit 35
  Iniecto ter pulvere curras.